7 résultats

Département des Arts du spectacle > Inventaires détaillés > Fonds d'archives > T-Z

En attente de cotation . Fonds Théâtre de la Ville

Département des Manuscrits > Français > Français > Français 1-6170 [Ancien fonds] > Français 1071-1380

Département des Manuscrits > Français > Nouvelles acquisitions françaises > NAF 28301-28527

Département des Manuscrits > Latin > Latin > Latin 3858-8822 [Ancien fonds latin] > Latin 4670-4944

Latin 4861 . 1.° Eusebii, Caesareensis, chronicon : interprete sancto Hieronymo ; ad calcem subjiciuntur ejusdem Hieronymi et Prosperi additamenta. — 2.° Sigeberti, Gemblacensis Monachi, chronicon ab anno Christi 381. ad annum 1112. subnectitur Roberti de Torigneio, Abbatis sancti Michaëlis in Periculo maris, appendix ad annum usque 1182. — 3.° Oliverii ad Archiepiscopum Coloniensem epistola de obsidione Damietae. — 4.° Concilium apud Juliambonam habitum anno 1080. — 5.° Concilium aliud Rothomagi habitum anno 1072. — 6.° Fragmentum ex Oderici Vitalis historiae libro tertio de novis Monachorum Cisterciensium et aliorum illius saeculi institutis. — 7.° Guillelmi Calculi, Monachi Gemmeticensis, historia Normannica ad Guillelmi Conquestoris usque tempora. — 8.° Anonymi chronicon breve ab Incarnatione Christi ad annum 1285. — Hujusce codicis decimo tertio, ut videtur, saeculo exarati initio haec doctissimi cujusdam viri manu annotata legas : Prioribus Eusebii, Prosperi et Sigeberti libris multa insuta sunt de Archiepiscopis Rothomagensibus et Normanniae Ducibus, quae non cohaerent, immò repugnant caeteris. — Quae sequuntur ab anno 1100. ad 1182. certiora sunt, et firmiùs sibi cohaerent. — In his autem quaedam reperies quae in vulgatis editionibus desiderantur, quaedam desiderabis quae in vulgatis reperies : satis autem constat antiquarium fuisse Monachum Beccensem, ex prolixioribus narrationibus quas de rebus ejus monasterii passim interserit. — Id certè observatione dignum, characteres annorum in hoc codice manuscripto longè seniores esse, quàm qui in vulgatis appendicibus hactenùs prodierunt : ita ut ex his non solùm vulgatarum lectionum errores emendari facilè possint, verùm etiam Baronii Aera (quod tanti viri pace dixerim) identidem refelli, quem eruditorum judicio constat supremo annalium tomo non rarò hallucinatum, si chronologiam spectes. — Una me torquet supremi ejusdem chronici triennii Aera, videlicet annorum 1180. 1181. et 1182. quorum loco libentiùs sufficerem annos 1179. 1180. et 1181. id viderint doctiores. — Quod ad breve illud chronicon ad calcem positum spectat, à Cluniacensi Monacho scriptum videtur, paucis exceptis quae sub finem adjecta sunt à Monacho Ebroicensi. Jejunum est imprimìs et sterile, nec mendis caret, quae ex oscitantis scioli incuria irrepsere.