3 résultats

Votre recherche

Recherche simple : Dominique Moullot

TROUVÉ DANS

Affiner

Département des Manuscrits > Fonds maçonnique > Fichier Bossu

Département des Manuscrits > Latin > Latin > Latin 3858-8822 [Ancien fonds latin] > Latin 4133-4400

Latin 4191 . 1.° Provinciale omnium Ecclesiarum metropolitanarum cum Suffraganeis. — 2.° Honorii II. Lucii II. Innocentii II. Alexandri II. et Eugenii III. bullae de privilegiis ecclesiae beatae Mariae de Bariolis in dioecesi Forojuliensi. — 3.° Bonifacii VIII. epistola ad Episcopum Massiliensem, de modo colligendi decimas impositas in provinciis Aquensi et Arelatensi, anno 1301. — 4.° Consilium datum Benedicto XI. super restitutione Cardinalium de Columna, depositorum a Bonifacio VIII. — 5.° Inventarium litterarum Joannis XXII. missarum in patrimonium beati Petri anno 1323. et sequentibus. — 6.° Joannis XXII. bulla qua confirmat electionem Landulfi Bulcani, Episcopi Cassanensis, anno 1325. — 7.° Bulla Benedicti XII. pro reformatione ordinis sancti Benedicti. — 8.° Alia ejusdem bulla, qua superiorem mitigat. — 9.° Supplicatio Cisterciensium ad eumdem Benedictum, adversus varia capita primae bullae. — 10.° Expensae factae in et pro prosecutione ac expeditione tractatuum matrimonii Comitis de Belloforti, Vicecomitis Turennae ; et pro reformanda pace inter Comitem Convenarum et Comitissam Urgelli ; per Bertrandum, Episcopum, domini Papae Thesaurarium, anno 1349. et sequentibus. — 11.° Urbani V. epistolae duae ad Joannem Palaeologum, Imperatorem Graecorum, et ad Ludovicum, Regem Hungariae, de revocanda concordia inter Ecclesias et de bello sacro : anno 1366. — 12.° Bulla Clementis VII. qua concedit Judaeis ne trahantur ad forum Inquisitorum haereticae pravitatis ; anno 1393. — 13.° Articuli abusus curiae domini Auditoris camerae continentes ; ac responsiones et remedia advisata per dominos super hoc ad consilium vocatos. — 14.° Taxationes litterarum curiae camerae apostolicae. — 15.° Inventarium spoliorum domini Angeli, Archiepiscopi Patracensis. — 16.° Stephani, Archiepiscopi Capuani, epistola ad Gregorium XI. super statu praeceptoriae Capuanae ordinis sancti Joannis Hierosolymitani, anno 1373. — 17.° Statuta pro recto regimine religionis S. Joannis Hierosolymitani, in quinquaginta sex capitulis, missa ad Romanum Pontisicem, cujus nomen non comparet

Département des Manuscrits > Latin > Latin > Latin 3858-8822 [Ancien fonds latin] > Latin 4945-5218

Latin 5155 . 1.° Epistola Rectoris patrimonii sanctae Romanae Ecclesiae in Tuscia, ad Joannem XXII. de rebus urbanis et de reductione civitatis Viterbiensis. — 2.° Litterae Procuratoris patrimonii S. Romanae Ecclesiae in Tuscia ad eumdem, ut videtur, summum Pontificem, de confiscatione bonorum Perroti Sostegne, ab Inquisitore condemnati. — 3.° Litterae Joannis, Papae XXII. et Benedicti, Papae XII. et Gasberti, Archiepiscopi Arelatensis, ad Stephanum Lascouts patrimonii beati Petri in Tuscia Thesaurarium, et ad Robertum de Albarupe, Rectorem, et ad Petrum de Artisio, Vicerectorem et Thesaurarium ejusdem patrimonii. — 4.° Relatio Guigonis de Sancto Germano, domini Papae Notarii ac Rectoris patrimonii beati Petri in Tuscia, ad Benedictum XII. de statu patrimonii. — 5.° Testamentum domini Guigonis de Sancto Germano, Episcopi Casinensis ac Rectoris patrimonii, anno 1341. — 6.° Hugonis Augerii informatio super castro Jovis, facta de mandato Benedicti Papae XII. anno 1338. — 7.° Variae litterae Joannis Papae XXII. Benedicti Papae XII. et Bertrandi, Archiepiscopi Ebredunensis, ad Joannem Rigaldi, Thesaurarium Ducatus Spoletani. — 8.° Informationes super redditibus, fructibus et proventibus praeceptoriarum et domorum fratrum Hospitalium sancti Joannis Jerosolymitani, existentium in dioecesibus Viterbiensi, Tuscanensi, Ortanensi et Narniensi : factae anno 1373. per D. Mucchatam de Piccholominibus de Senis, jussu DD. Geraldi, Abbatis Majoris monasterii Turonensis, Rectoris et Gubernatoris generalis nonnullarum civitatum et terrarum in Italia consistentium. — 9.° Liber expensarum factarum per Petrum de Gaieta, Thesaurarium Marchiae Anconitanae, anno 1353. — 10.° Articuli sexdecim adversùs Firmanos et quemdam Mercenarium, qui plurima patrimonii Ecclesiae oppida occupaverant, tempore Joannis XXII. vel Benedicti XII. — 11.° Informationes factae anno 1338. per D. Bernardum de Lacu, Nuncium apostolicae sedis in partibus Lombardiae, super bonis Rizardi de Camino, quae dicebantur pertinere ad cameram apostolicam. — 12.° Liber expensarum factarum ab Othone Caietano et Pandulfo Pisano pro Comite Aldobrandescho et Comitissa, anno 1296. Italico idiomate. — 13.° Tractatus concordiae inter Marescallum Romanae curiae et cives Avenionenses : anno 1347. — 14.° Juramenta fidelitatis et obedientiae Martino IV. praestita à civibus Viterbiensibus, cum nominibus sacramentariorum : anno 1281. — 15.° De antiquitatibus urbis Reatinae sylva : decimo septimo saeculo exarata. — 16.° Statuta curiae treuganorum ; sive declarationes et conventiones de modo procedendi in causis Clericorum et Laïcorum inter se litigantium in civitate Lucana, vel in ejus districtu. — 17.° Capitula exponenda pro parte Clementis Papae VI. coram Duce et consilio Januensium ; sive instructiones datae Nuntio sedis apostolicae, misso ad Januenses, anno 1348. — 18.° copia litterae Joannis de Agouto, Episcopi Ulixbonensis, ad Episcopum Tranensem, qui translatus fuerat de ecclesia Bracarensi et ad eam redire volebat : circa annum 1382. — 19.° Deliberatio Benedicti XIII. in facto Fratris Thomae de Asinar, ordinis sancti Benedicti, Prioris ecclesiae Cathaniensis, qui ad partes ejusdem Benedicti XIII. transierat : circa annum 1314.